Annus ater 536
Annus ater 536 fuisse videtur tempus, quo prae caligine atra solis lux aegre cerni potuit, arbores minime crescebant, fructus maturescere nequibant. Sunt qui hunc annum discrimen historiae mundi fuisse putent,[1] ex quo initium ceperit medium aevum ac mundus hodiernus. Ex scriptis antiquis satis apparet aliquid sane singulare anno 536 accidisse, sed quid ac quantopere, questio est.
Scripta antiqua
[recensere | fontem recensere]In litteras relata sunt praecipue circum Mediterraneum mare casus et eventa. Michael Syrus (1129-1199), scriptor et patriarcha, qui fideliter haec adferre videtur verba Ioannis Ephesii,[2] qui ipse id eventum expertus est.
Sed paulo ante, anno 848 (sc. 536/7), tale erat in sole signum, quale numquam visum est, nec omnino simile quicquam scriptum in mundo accidisse. Quod, nisi in plurima scripta perita et credibilia relatum esset atque ab hominibus fide dignis confirmatum, ne nos quidem memoriae prodidissemus; nam difficile est comprehensu. Ferunt igitur solem obscuratum esse, et quidem per sesquialterum annum, id est duodeviginti menses, defecisse. Per diem fere quattuor horas lucebat, et lux illa nihil nisi umbra debilis erat. Declarabant omnes solem numquam reventurum in statum pristinae lucis: minime maturescere fructus, vinumque acidos resipere racemos.[3]
Paene iisdem verbis alii quidam chronicorum scriptores Syriaci de hac re narrant. Procopius autem, rerum scriptor Byzantius, qui, dum haec accidunt, in Africa et Italia versabatur, obiter dicit solem per unum annum obscuratum esse decimo anno Iustiniani imperatoris [= 536/7].
Et portentum hoc anno forte conflatum est quam atrocissimum. Nam sol sine radiis splendorem ut luna per totum annum emittebat, et quidem similis ferme erat deficienti soli, coruscationem suam nec puram neque ut solebat faciebat.
- καὶ τέρας ἐν τῷδε τῷ ἔτει ξυνηνέχθη γενέσθαι δεινότατον. ὁ γὰρ ἥλιος ἀκτίνων χωρὶς τὴν αἴγλην, ὥσπερ ἡ σελήνη, ἐς τοῦτον δὴ τὸν ἐνιαυτὸν ἅπαντα ἠφίει, ἐκλείποντί τε ἐπὶ πλεῖστον ἐῴκει, τὴν ἀμαρυγὴν τὴν αὑτοῦ οὐ καθαρὰν οὐδὲ ᾗπερ εἰώθει ποιούμενος.[4]
Tertium testimonium liberum datum est in chronicis Syriacis saeculo VI editis, aliquotiens Zachariae Mytilenaeo adtributis:
Et cum illis Constantinopolin pervenit Agapetus Martio mense anno quarto decimo (sc. 536); et Severus ibi erat, atque Anthimus patriarcha erat. Et veniente Agapeto tota urbs perturbatione commovebatur; et quatiebatur terra cum omnibus supra rebus; et per diem obscurabatur sol, per noctem luna, saeviente mari tumultuoso[5] a die 24 Martii eodem anno usque ad diem 24 Iunii insequenti anno quinto decimo (sc. 537).[6]
Paulo post idem scriptor hiemem eodem anno in Mesopotamia solito gelidiorem fuisse commemorat. Easdem res Marcellinus Comes in chronicis suis breviter attingens dicit fere quindecim milia Saracenorum ob nimiam siccitatem limitem Byzantinorum transgessa esse.[7]
De malis defectu solis eo anno in Italia conflatis a Cassiodoro, viro litterato politicoque, nuntiatur:
Quale est, rogo, stellarum primarium (sc. solem) conspicere et eius solita lumina non videre? lunam ... intueri orbe sua plenam et naturali splendore vacuatam? cernimus adhuc cuncti quasi venetum solem: miramur media die umbras corpora non habere et vigorem illum fortissimi caloris usque ad extremi teporis inertiam pervenisse, quod non eclipsis momentaneo defectu, sed totius paene anni agi nihilominus constat excursu. Qualis ergo timor est dutius sustinere quod vel in summa solet populos celeritate terrere? habuimus itaque sine procellis hiemem, sine temperie vernum, sine ardoribus aestatem.[8]
Praeterea in epistulis Cassiodorus Theodahadum regem imperasse narrat, ut Liguribus et Venetis fame laborantibus frumenta publica distribuerentur. Necesse est hanc rem ad annum 536 referri, quo Theodahadus mortuus est. Etiam in Libro pontificali, historia paparum, confirmatur "per universum mundum" anno 537 tantam famem fuisse, ut apud Ligures "mulieres filios suos comedissent penuriae famis."[9]
Restat, ut testimonium eiusdem aetatis addamus Ioannis Lydi, antiquarii Byzantii, qui de ostentis Constantonopoli annis 540 scripsisse videtur. Qui quidem Ioanne Lydo usi sunt teste, ad translationem strictim factam Richardi Stothers[10] decurrerunt, qua de causa de natura caliginis parum cognoverunt.
Sin autem obscuretur sol crassescente umoris accessione aere — illud quod in indictione quarta decima nuper denuntiata (sc. 535/6) factum est prope per totum annum Belisario consule — sic ut fruges corrumperentur immaturitatis causa, Europae molestias fieri indicat — et hoc ex ipsis eventis vidimus multis in occidente conflatis bellis et ex ista dissoluta tyrannide, neque omnino vexantur India nec Persia nec quidquid terrae ad orientem solem vergit. Nec veri simile est calamitatem illas contingere, namque in Europa umor substratus sursum raptus inque nubes coactus fulgorem solarem obscurat, ne ad visum notrum perveniat neque hanc perforet densitatem.
- Εἰ δέ γε ἐξ ἀναδόσεως ὑγρότητος παχύτητα τοῦ ἀέρος λαμβάνοντος ὁ ἥλιος ἀμαυροῖτο — τοῦθ' ὅπερ ἐπὶ τῆς ἔναγχος παρελθούσης τετάρτης καὶ δεκάτης ἐπινεμήσεως γέγονε παρ' ὅλον σχεδὸν τὸν ἐνιαυτὸν τὴν ὕπατον ἔχοντος Βελισαρίου τιμὴν ̣(sc. 535) — ὡς διαφθαρῆναι τοὺς καρποὺς ἐξ ἀωρίας, σάλους βαρεῖς ἐπὶ τῆς Εὐρώπης προμηνύει γενέσθαι – καὶ τοῦτο ἐξ αὐτῶν εἴδομεν τῶν πραγμάτων, πολέμων τε γενομένων ἐπὶ τῆς ἑσπέρας πολλῶν καὶ τῆς τυραννίδος καταλυθείσης ἐκείνης, Ἰνδίαν δὲ καὶ τὴν Περσῶν καὶ ὅση ξηροτέρα πρὸς ἀνίσχοντα ἥλιον οὐ σαλεύει παντοίως. ἀλλ' οὐδὲ εἰκὸς κατ' ἐκείνας συμβαίνειν τὸ πάθος, ἐπεὶ κατὰ τὴν Εὐρώπην τῆς ὑποκειμένης ὑγρότητος ἀναρπαζομένης καὶ εἰς νέφη συναγομένης ἀμαυροῦσθαι συμβαίνει τὴν ἡλιακὴν αἴγλην πρὸς τὴν ἡμετέραν οὐκ ἀφικνουμένην ὄψιν οὐδὲ τοῦτο διατιτρῶσαν τὸ πύκνωμα.[11]
De natura causisque caliginis
[recensere | fontem recensere]Ex testimoniis scriptorum antiquorum cognosci potest aliquid portentosi anno 536 accidisse: regionem ex Italia ad Asiam minorem versam per nonnullos menses caligine quadam contectam esse; fruges segetesque per unum duosve annos corrupta esse. Haec fere sunt testimonia a scriptoribus antiquis dicta. Moderni autem scriptores, quorum plurimi rerum naturae investigatores sunt, totum orbem terrarum volunt hac calamitate adfectum esse. Quae fuerit causa caliginis, quaestio est, et duae fere coniecturae factae sunt:
- Eruptio inmanis alicuius montis ignivomi (Keys 1999; Larsen & al. 2008; Dull & al. 2010; McCormick & al. 2012; Büntgen & al. 2016)
- Inpactio stellae crinitae (Baillie 1999; Rigby & al. 2004; Abbott & al. 2008).
Daniel Keys, diurnarius scientificus Britannicus, libro audaci annum 536 cardinem historicum ac discrimen universum fuisse contendit: post quem nihil ut fuerit consistere potuisse; finemque Antiquitatis factum esse; ex hoc discrimine universo ortum esse mundum nobis notum. Permultis scriptis (quae supra prolata sunt) ac physicis testimoniis sedulo conlatis suam visionem defendere ausus est. Nam causam caliginis, quae fere per totum orbem terrarum sufflaverit, eruptioni Krakatoae montis Indonesianae inputavit. Proposita Keysiana, quamvis animum inliciant, in fontium usu parum accurato posita sunt.[12] Alii alia nominant, sicut eruptionem in regione Ilopango lacus in Salvatoria centrali,[13] et eruptionem quae ex monte quodam Islandiensi proruperit.[14]
Michael Baillie, dendrochronologus Britannicus, ex anulis annuis concludit arbores asperitati caeli obiectas esse multasque enumerat calamitates in variis partibus orbis terrarum factas, sicut aestatem gelidissimam in Euopa septentrionali, fames in Sinis et Hibernia, nec non inguinalem plagam.[15] Quam maciem arborum coniectat alicuius cometae inpactione factam esse, quae circa annum 535 hiemem vulcanicam conflaverit.[16] Quamquam Baillie libro suo bene meritus est, tamen opinio quam de causa caliginis habet in dubio est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Keys 1999.
- ↑ Arjava 2005: 78.
- ↑ Michael Syrus, Chron. 9.26.296; ex versione Francogallica Joannis Baptistae Chabot, vol. II 220-221.
- ↑ Procopius, De bellis 4.14.5.
- ↑ Interpretatio ambigua (Hamilton & Brooks 1899: 67; Arjava 2005: 79).
- ↑ Ex versione Anglica Hamilton & Brooks 1899: 267.
- ↑ Monumenta Germaniae Historica, Auctores Antiquissimi XI 105.
- ↑ Cassiodorus, Variae 12.25, MonumentaGermaniae historica, vol. XII, p. 381.
- ↑ Monumenta Germaniae historica, Liber pontificalis LX Silverius 5 [= p. 146].
- ↑ Stothers & Rampino 1983.
- ↑ Ioannes Lydus, De ostentis 9c, ed. C. Warbsmuth, 1897: p. 25.
- ↑ James 2000; Palmer & Brandon 2003: 350; Arjava 2005: 77-78.
- ↑ Dull & al. 2010.
- ↑ Percontatio Michaelis McCormick, professoris Harvardiani (apud Gibons 2018).
- ↑ Baillie 1999.
- ↑ Abbott & al.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Abbott, Dallas H.; Biscaye, P.; Cole-Dai, J.; Breger, D.; Cole-Dai, J. (2008) Magnetite and Silicate Spherules from the GISP2 Core at the 536 A.D. Horizon. AGU Fall Meeting Abstracts 41: 41B–1454.
- Arjava, Antti (2005) The mystery cloud of 536 CE in the Mediterranean sources. Dumbarton Oaks Papers 59: 73-94
- Axboe, Morten (2001) Året 536. Skalk 4: 28–32
- Baillie, Michael (1999) Exodus to Arthur: Catastrophic Encounters with Comets. B. T. Batsford
- Büntgen, U.; Myglan, V.S.; Ljungvist, F.C.; McCormick, M.; Di Cosmo, N.; et al. (2016) Cooling and societal change during the Late Antique Little Ice Age from 536 to around 660 CE. Nature Geoscience 9.
- Chabot = Chronique de Michel le Syrien, Patriarche Jacobite d’Antioche, 1166-1199, trad. J[ean]-B[aptiste] Chabot. (Paris 1899-1910)
- Dull, R.; Southon, J. R.; Kutterolf, S.; Freundt, A.; Wahl, D.; Sheets, P. (2010) Did the TBJ Ilopango eruption cause the AD 536 event? AGU Fall Meeting Abstracts 13: V13C–2370.
- Gibbons, Ann (2018) Eruption made 536 ‘the worst year to be alive’. Science 362 (#6416): 733-734.
- Hamilton & Brooks = The Syriac Chronicle Known as That of Zachariah of Mitylene, trans. F.J. Hamilton and E. W. Brooks. Methuen & Co., 1899.
- Keys, David (2000) Catastrophe: An Investigation into the Origins of the Modern World. Ballantine Books.
- Larsen, L. B.; Vinther, B. M.; Briffa, K. R.; Melvin, T. M.; Clausen, H. B.; Jones, P. D.; Siggaard-Andersen, M.; Hammer, C. U.; Eronen. M.; & Grudd, H. (2008) New ice core evidence for a volcanic cause of the A.D. 536 dust veil. Geophysical Research Letters 35(4): L04708.
- McCormick, M. et al. (2012) Climate change during and after the Roman empire: Reconstructing the past from scientific and historical evidence. Journal of Interdisciplinary History 43: 169–220.
- Meier, Mischa (2003) Das andere Zeitalter Justinians: Kontingenzerfahrung und Kontingenzbewältigung im 6. Jahrhundert n. Chr. Vandenhoeck & Ruprecht.
- Palmer, Trevor & Brandon, Robert N. (2003) Perilous Planet Earth: Catastrophes and Catastrophism Through the Ages. Cambridge University Press.
- Rigby, Emma; Symonds, Melissa; & Ward-Thompson, Derek (2004) A comet impact in AD 536? Astronomy & Geophysics 45: 1.23–1.26.
- Stothers, Richard B. & Rampino, Michael R. (1983) Volcanic eruptions in the Mediterranean before AD 630 from written and archaeological sources. Journal of Geophysical Research: Solid Earth 88 (#B8): 6357-6371.